Conspectus rerum Latinus 19/2006

27 Dec 2006, 10:29

FINNIA PROPOSITA PRAESIDENTIAE PRINCIPALIA PEREGIT

Dum Concilium Europaeum diebus 14-15 m. Decembris Bruxellis conventum agit, Finni summarium rerum divulgaverunt, quae inter praesidentiam ipsorum, in fine anni exituram, gestae erant:

Finnis UE praesidentibus argumenta principalia fuisse amplificationem, politicam energiae, competitionem usque acriorem, pugnam adversus mutationem climatis, Orientem Proximum, cooperationem inter UE et Russiam intercedentem. Finnos eo, quod perfectum esset, contentos esse.

Primus minister Matti Vanhanen orationem de rebus inter praesidentiam Finnorum gestis in parlamento Europaeo die 18 m. Decembris habuit. Inter alia de discrimine Proximi Orientis monuit, quale primis praesidentiae Finnorum diebus fuisset. "Mihi placet dicere", inquit, "Unionem Europaeam firmiter et unanimiter in discrimine Libanensi se gessisse." Quod ad amplificationem Unionis pertinet, primus minister Vanhanen affirmavit illam continuatum iri et nationes petitrices, si condicionibus ab Unione positis satisfecissent, futuras esse socias.

Orationem in parlamento habitam Vanhanen his verbis conclusit: "Credo futuram Europae sortem in unitate positam esse, in Europa unita, in qua limites usque rarius aspicientur."

PRAESIDIUM FINNIAE IAM EXITURUM

Multis conventibus et in Finnia et Bruxellis peractis praesidium Finniae ad finem iam appropinquat. Inde a die 31 m. Mai situs interretiarius praesidentiae fuit principalis via informationis praesidialis. In prima pagina de omnibus conventibus maioris momenti relatum est. Praeterea magnam copiam transmissionum tam ex coetibus Consilii Bruxellis habitis quam ex conventibus ministrorum inofficialibus in Finnia actis coram interretialiter praebuimus.

Paginae eu2006.fi etiam post praesidium in interreti manebunt. Adhuc mense Ianuario 2007 curabimus, ut paginae actuales maneant, et e.g. de numero utentium in illis referemus.

Grex Interretiarius Praesidentiae Finnorum paulatim responsalitatem collegis suis Germanis tradere parat. Germania suas paginas praesidiales in www.eu2007.de iam aperuit.

Germanis omnia bona fausta felicia in proximos sex menses exoptamus!

Grex Interretiarius Praesidentiae Finnorum omnibus lectoribus Conspectus rerum Latini gratias agit eisque optimum annum novum exoptat!

Grex Interretiarius Praesidentiae Finnorum

Back

Back to navigation


Links

 

ASEM 6

Aktuelles auf Deutsch