Conspectus rerum Latinus 17/2006
13 Dec 2006, 08:30
AMPLIFICATIO, IUSTITIA, RES DOMESTICAE ERUNT THEMATA PRINCIPALIA IN CONCILIO EUROPAEO MENSIS DECEMBRIS
Finnis Unioni Europaeae praesidentibus coetus Concilii Europaei Bruxellis diebus quarto decimo et quinto decimo mensis Decembris habebitur. Coetui praesidebit Matti Vanhanen, primus minister Finnorum. Praecipuum argumentum in illo coetu erit amplificatio Unionis. Fundamentum disceptationum, quae inter moderatores civitatum et regiminum agentur, erit sententia de strategia amplificationis, quae Commissioni Europaeae die octavo mensis Novembris placuit, atque relatio specialis, eidem annexa, de facultate Unionis nova membra asciscendi. Propositum erit consensum de modo, quo in via amplificationis procedendum sit, inter civitates socias Unionis consolidare.
Concilium Europaeum etiam alteri argumento principali, scilicet iustitiae et rebus domesticis, operam impendet. Moderatores civitatum et regiminum de modis disserent, quibus res ad libertatem, securitatem iustitiamque spectantes melius decernantur et agantur. Meta erit civitates socias obligare, ut efficacius quam ante de rebus iuridicis et domesticis consilia capiant.
Colloquia diurnariis edocendis, hora 22.00 (GMT+1) die Iovis 14 mensis Decembris et hora 13.00 (GMT+1) die Veneris 15 mensis Decembris futura, interretialiter aut coram aut in archivio posita videri possunt in www.eu2006.fi
http://www.eu2006.fi/calendar/vko50/en_GB/1136456998803/
CONSPECTUS RERUM LATINUS
Proximus conspectus Latine divulgabitur die Mercurii, 20 mensis Decembris.