Conspectus rerum Latinus 15/2006
29 Nov 2006, 13:55
CONCILIUM AB OCCUPATIONE, POLITICA SOCIALI, SANITATE, REBUS CONSUMPTORUM (EPSCO), BRUXELLIS A 30 M. NOVEMBRIS AD KALENDAS DECEMBRES
Concilium EPSCO, a die tricesimo mensis Novembris usque ad Kalendas Decembres Bruxellis futurum, de Aerario globalizationis Europaeo condendo consilium capiet atque consensum politicum de Programmate Sanitario Communitatis invenire conabitur.
Concilium etiam sententias de rebus constituet, quae sunt: sanitas in omnibus consiliis, strategia UE ad damna alcoholica imminuenda, recensio Actionis Pekinensis efficiendae, aequalitas hominum et sexuum. Praeterea relatio praesidialis de iuribus pensionariis sustentabilibus praesentabitur, et Charta viridis de Lege laboris tractabitur.
Concilio praesidebunt Tarja Filatov ministra operum et laborum, Liisa Hyssälä ministra sanitatis et servitiorum socialium, Tuula Haatainen ministra rerum socialium et sanitatis.
Sessiones apertae incohabuntur circiter hora 10.00 (GMT+1) die Iovis et circiter hora 9.30 (GMT+1) die Veneris. Colloquia diurnariis edocendis circiter ad horam 14.30 (GMT+1) die Iovis et ad horam 18.00 (GMT+1) die Veneris praestituta sunt. Tam sessiones apertae quam colloquia diurnariis edocendis interretialiter aut coram aut in archivio posita videri possunt in www.eu2006.fi.
http://www.eu2006.fi/calendar/vko48/fr_FR/1147792291729/
Septimana proxima:
CONVENTUS MINISTRORUM INOFFICIALIS: COOPERATIO EUROPAEA IN PROFESSIONALI EDUCATIONE ET EXERCITATIONE, HELSINKII DIEBUS 4-5 M. DECEMBRIS
Ministri, quorum est professionalis educatio et exercitatio in Unione Europaea, diebus 4-5 mensis Decembris Helsinkium convenient, ut duce Antti Kalliomäki, ministro educationis et scientiae, inofficialem conventum ministerialem agant.
In conventu de loco, quem professionalis educatio et exercitatio in Europa teneant, disputabitur atque metae constituentur, ad quas cooperatio illius campi Europaea proximo biennio tendat. Cooperatio in professionali educatione et exercitatione est pars Processus Havniensis, cui respondet Processus Bononiensis educationis altioris.
Occasione illius conventus minister Antti Kalliomäki et commissarius Ján Figel' decem incepta iam successu coronata remunerabuntur, quippe quae fines Processus Havniensis sustinuerint, opibus scilicet a Programmate UE Leonardo da Vinci acceptis.
http://www.eu2006.fi/calendar/vko49/fr_FR/1147267559768/
CONSPECTUS RERUM LATINUS
Proximus conspectus Latine divulgabitur die Lunae, quarto m. Decembris.