Conspectus rerum Latinus 13/2006
15 Nov 2006, 12:23
FORUM MINISTERIALE UE-BALCANIA OCCIDENTALIS TIRANAE, IN ALBANIA, DIE 17 M. NOVEMBRIS
Forum Ministeriale UE-Balcania Occidentalis Tiranae, in Albania, die septimo decimo mensis Novembris a. 2006 habebitur. Nunc primum fit, ut Forum iustitiae et rerum domesticarum inter Unionem Europaeam et Balcaniam Occidentalem, de quo in agendis Thessalonicensibus convenit, in regione Balcaniae Occidentalis agatur. Consilium Forum in Albania habendi ideo captum est, ut visibilitas Unionis, quod ad iustitiam et res domesticas pertinet, in illa regione augeretur et cooperatio inter Unionem et Balcaniam Occidentalem firmaretur. Finnia, quippe quae praesidium Unionis teneat, illud Forum una cum Albania instituet.
Ex Balcania Occidentali in Foro praesto erunt Albania, Bosnia-Herzegovina, Croatia, Pristina Iugoslavica res publica Macedonia, Nigrimontium, Serbia. Kosoviam repraesentabit UNMIK, i.e. Nationum Unitarum ad interim Legatio Administrativa in Kosovia, sed etiam novi ministri rerum domesticarum et iustitiae Kosovienses invitati sunt. Foro praesidebunt Kari Rajamäki minister rerum domesticarum atque Leena Luhtanen ministra iustitiae Finnorum. Ex Commissione aderit vicepraeses Franco Frattini, qui de iustitia, libertate securitateque respondet.
Erit in rebus agendis censura annua rationum specialium, quibus contra organizationes criminales agitur. In argumentis tractandis erit etiam efficax protectio testium.
www.eu2006.fi/calendar/vko46/en_GB/1162284923521/
EUROMED SIVE CONVENTUS MINISTRORUM A REBUS EXTERIS IN URBE TAMPERE DIEBUS 27-28 M. NOVEMBRIS
Ministri UE a rebus exteris in urbem Tampere diebus 27-28 m. Novembris ad conventum ministerialem Euro-Mediterraneum (EuroMed) agendum congregabuntur. Hic conventus, qui in institutione processus EuroMed (Barcinonensis) maximi momenti habetur, duodevicesimo quoque mense haberi solet.
Aderunt praeter ministros Unionis Europaeae et collegas eorum Mediterraneos (ex Algeria, Aegypto, Israele, Iordania, Libano, Marokio, Syria, Tunesia, Turcia, regimine Palaestinae) et legati diversarum UE institutionum et observatores. In rebus agendis sunt magnae quaestiones de sodalitate Euro-Mediterranea, sed, quae argumenta tandem reapse disceptanda suscipiantur, magnam partem inde dependebit, quae condicio rerum politicarum eo tempore futura sit. Conventui praeerit Erkki Tuomioja,minister Finniae a rebus exteris.
Si plura de commodis ad usum diurnariorum paratis scire vis, vide www.eu.2006.fi.
http://www.eu2006.fi/calendar/vko48/en_GB/1136380225208/?calYear=2006&calMonth=10
CONSPECTUS RERUM LATINUS
Proximus conspectus Latine divulgabitur die Mercurii, vicesimo secundo m. Novembris.