Conspectus rerum Latinus 9/2006

18 Oct 2006, 09:41

PRAESIDENTIA DIURNARIOS DIE 18 M. OCTOBRIS CONVENIT

Die 18 m. Octobris hora 14.15 (GMT+2) primus minister Matti Vanhanen ad quaestiones diurnariorum tam in televisione quam in www coram respondebit in programmate 'Praesidentia diurnarios convenit', quod in Ebs (Europa per satellitem) transmittetur. Programma, cuius auctores sunt Praesidentia UE Finnorum, Ebs, YLE sive Radiophonia Finnica Generalis, inter praesidentiam Finnorum semel in mense fiet et ab omnibus accessum ad interrete aut ad transmissionem EbS habentibus videri potest.

www.eu2006.fi/pmp/

CONVENTUS SOCIALIS TRIPERTITUS IN URBE LAHTI DIE 20 M. OCTOBRIS

Finnia, penes quam Praesidentia UE in praesenti est, una cum Commissione Europaea die 20 m. Octobris in urbe Lahti conventum principum socialem tripertitum inofficialiter habebit. Conventui praesidebunt Matti Vanhanen, primus minister Finnorum, et José Manuel Barroso, praeses Commissionis Europaeae. Agetur ibi de rationibus qualitatem vitae operariae et efficaciam mercatus laborum in Europa meliorandi, quae competitione gravescente et consenescente populatione insigniuntur. In conventu praecipue inquiretur, quo modo mutatio flexibilitate et securitate in mercatu laboris regatur. Conventus principum socialis in urbe Lahti futurus erit primus de his rebus coetus fastigiosus.

Conventus socialis praecedit coetui inofficiali, quem principes civitatum aut regiminum UE in urbe Lahti die Veneris habebunt. Idem conventus etiam participibus rostra praebebit, ut opiniones suas ad agenda pertinentes proferant, de quibus in coetu principum disseratur.

Colloquium diurnariis edocendis, hora 11.30 (GMT+3) interretialiter coram aut in archivo repositum videri poterit in eu2006.fi.

www.eu2006.fi/calendar/vko42/en_GB/1152024070238/

PRINCIPES CIVITATUM AUT REGIMINUM UE IN URBEM LAHTI DIE 20 M. OCTOBRIS CONVENIENT

Principes civitatum aut regiminum UE in urbem Lahti die 20 m. Octobris convenient. Argumenta principalia erunt politica innovationis UE et relationes de energia externae. Participes etiam de politica immigrationis agent. Conventui praesidebit Matti Vanhanen, primus minister Finnorum.

Post conventum inofficialem principes civitatum aut regiminum UE una cum Vladimiro Putin, praesidente Russiae, cenam sument. Inter eam imprimis de progressu sodalitatis strategicae inter UE et Russiam disputabitur; quibus disputationibus etiam cooperatio in rebus ad energiam spectantibus includetur.

Colloquia diurnariis edocendis de conventu die Veneris 20 m. Octobris habito: colloquium diurnariis edocendis (coetus principum tripertitus socialis) hora 11.30 (GMT+), Praesidentiale colloquium diurnariis edocendis (conventus inofficialis principum civitatum aut regiminum) hora 17.30 (GMT+3) et hora 21.30 (GMT+3). Colloquia diurnariis edocendis interretialiter coram aut in archivo reposita videri poterunt in eu2006.fi.

www.eu2006.fi/calendar/vko42/1129707161527/

CONSPECTUS RERUM LATINUS

Proximus conspectus Latine divulgabitur die Mercurii, vicesimo quinto m. Octobris.

www.eu2006.fi/newsletters/

Back

Back to navigation


Links

 

ASEM 6

Aktuelles auf Deutsch