Conspectus rerum Latinus 7/2006

04 Oct 2006, 10:45

CONCILIUM DE IUSTITIA ET REBUS DOMESTICIS BRUXELLIS DIEBUS 5-6 M. OCTOBRIS

Ministri UE de iustitia et rebus domesticis responsales Bruxellas diebus quinto et sexto m. Octobris convenient, ut concilium ministrorum habeant. Praesidebunt Leena Luhtanen, ministra Finnorum iustitiae, et Kari Rajamäki, minister rerum domesticarum.

Die Iovis ministri publicam de recensione Programmatis Hagensis disputationem habebunt et praeses concilium de persecutione conventus inofficialis ministrorum in urbe Tampere habiti docebit. Propositum est conclusiones de custodia finium maritimorum UE firmanda approbationi subicere atque novum calendarium elaborationi technicae Systematis Informationis Schengenensis (SIS II) imponere.

Die Veneris ministri consensum de pacto generali invenire conabuntur, quod in novis actionibus criminalibus ad recognitionem iudiciorum apud membra UE pertinet. Illa reformatio ad aequalem delinquentium tractationem collatura est. In concilio disputabitur  etiam de rebus principalibus, quae ad generale de delinquentibus transferendis decretum spectant.

http://www.eu2006.fi/calendar/vko40/en_GB/1147692224635/?calYear=2006&calMonth=9


CONVENTUS INOFFICIALIS MINISTRORUM UE DE AEQUALITATE UTRIUSQUE SEXUS RESPONSALIUM HELSINKII DIEBUS 6-7 M. OCTOBRIS

Conventus inofficialis ministrorum UE, qui de aequalitate utriusque sexus respondent, Helsinkii in Aedificio ad Parlamentum annexo diebus sexto et septimo m. Octobris habebitur. Die Sabbati conventus argumento "Feminae et potestas" operam daturus est atque ministri disputabunt, quatenus feminae in consiliis de rebus politicis et oeconomicis capiendis interesse debeant. Aderunt in conventu viginti quinque ministri UE et alii ministri, qui Norvegiam, penes quam est praesidentia Europaeae Liberi Commercii Associationis (EFTA), et terras societatem UE quaerentes repraesentant.

Praeterea ministri opportunitatem habebunt, ut sessionem finalem colloquii, conventui ministrorum praecedentis, cuius thema est "Viri et aequalitas", coram sequantur. Propositum illius colloquii est augere disputationes de rebus ad viros et aequalitatem pertinentibus atque partem politicae UE aequalitatis sexuum facientibus, quippe quod sit thema novum, cuius pondus usque crescit.

http://www.eu2006.fi/calendar/vko40/en_GB/1147183733332/?calYear=2006&calMonth=9


PERMANENS CONCILIUM SODALITATIS UE-RUSSIA, CIRCUMIACENTIA SPECTANS, DIEBUS 9-10 M. OCTOBRIS

Cooperatio in rebus ad circumiacentia spectantibus inter UE et Russiam a novo fundamento suscipietur in primo conventu Permanentis Concilii Sodalitatis UE-Russia, qui Helsinkii diebus nono et decimo m. Octobris 2006 habebitur. Inter participes huius conventus, cui praesidebit Jan-Erik Enestam, minister circumiectalis Finniae, erunt Yuri Trutnev, minister Russiae ab opibus naturae, Stavros Dimas, commissiarius circumiectalis UE, Matthias Machnig ex ministerio circumiacentium Germaniae.

Propositum conventus est comprobare et subnotare res ad cooperationem in protectione circumiacentium et conservatione naturae inter UE et Russiam pertinentes.

http://www.eu2006.fi/calendar/vko41/en_GB/1152171586435/?calYear=2006&calMonth=9

 
CONSPECTUS RERUM LATINUS

Proximus conspectus Latine divulgabitur die Mercurii, undecimo m. Octobris.

www.eu2006.fi/newsletters/

Back

Back to navigation


Links

 

ASEM 6

Aktuelles auf Deutsch