Conspectus rerum Latinus 4/2006
13 Sep 2006, 11:56
DE ORBE ASEM AMPLIFICANDO IN SUMMO CONVENTU HELSINKIENSI DIEBUS 10-11 M. SEPTEMBRIS DECRETUM
Moderatores duodequadraginta civitatum Europae et Asiae cum praesidente Commissionis Europaeae summo conventui ASEM 6 biduano die 11. m. Septembris 2006 Helsinkii finem fecerunt.
In illo conventu regulae statutae sunt, quibus cooperatio inter Europam et Asiam in futuro dirigeretur, et de sex novis sociis in ASEM asciscendis decretum est. In proximo conventu ASEM, qui Pekini anno 2008 instituetur, numerus partium cooperantium ab undequadraginta usque ad quadraginta quinque auctus erit, nam Bulgaria et Romania ex Europa, atque India, Mongolia, Pakistania, Secretariatus ASEAN a parte Asiae ad ASEM accedent.
Praeterea principes civitatum et regiminum duas declarationes ediderunt. Declaratio ad climatis mutationem pertinens eo tendit, ut consultationes de climate internationales maiore pondere quam ante ad pactum commune consequendum peragantur.
Altera declaratio, sc. Declaratio Helsinkiensis de ASEM futuro, regulas et commendationes usu faciles proponit, quibus cooperatio posthac provehatur.
Documenta ad summum conventum attinentia, e. c. communicationes, conclusiones a praeside publice factae et summaria, in pagina interretiali ASEM 6 exhibentur. Per hunc situm etiam illae quattuor emissiones, quae inter illum conventum interretialiter coram propositae sunt, adiri possunt.
ASEM 6 Sextus summus conventus Asia - Europa: www.asem6.fi
CONCILIUM RERUM GENERALIUM ET RELATIONUM EXTERARUM (GAERG) BRUXELLIS DIEBUS 14-15 M. SEPTEMBRIS
Conventus Concilii rerum generalium et relationum exterarum (GAERG), cui ministri a rebus exteris Unionis Europaeae intererunt, Bruxellis diebus 14-15 m. Septembris celebrabitur. Colloquia maxime ad Balcaniam occidentalem, Darfuriam, Rem publicam democraticam Congum, Proximum Orientem Iraquiamque intendentur. Concilio praeerit Erkki Tuomioja, minister a rebus exteris Finniae.
Conventum sequetur coetus diurnariis edocendis, qui per interrete coram transmittetur et in www.eu2006.fi videri potest. Hora autem emissionis postea constituetur.
EVENTUS PRINCIPALES SEPTIMANAE PROXIMAE
Die 18 m. Septembris Bruxellis: Concilium agriculturae et piscaturae
http://www.eu2006.fi/calendar/vko38/en_GB/1147702436222/?calYear=2006&calMonth=8
Diebus 20-22 m. Septembris in urbe Tampere: conventus ministrorum inofficialis, c. t. Iustitia et res domesticae
http://www.eu2006.fi/calendar/vko38/en_GB/1129710063210/?calYear=2006&calMonth=8
Diebus 24-26 m. Septembris Uloae: conventus ministrorum inofficialis, c. t. Agricultura
http://www.eu2006.fi/calendar/vko38/en_GB/1129710316891/?calYear=2006&calMonth=8
CONSPECTUS RERUM LATINUS
Proximus conspectus Latinus die Mercurii. 20. m. Septembris 2006 divulgabitur.
Conspectus rerum Latinus: http://www.eu2006.fi/newsletters/